monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 41 > Ioannes, 12 > sectio 4 > Iudices, 6 > PRAEFATIO. > Proverbia, 7 > 36 > sectio 8 > Matthaeus, 22 > 60 > sectio 23 > Regum I, 11 > 33
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXXII <<<     >>> XXXIV

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXXIII

1 (Vers. 1 et 2.) Et divisit pueros super Liam et super Rachel, et super duas ancillas, et posuit ancillas et filios earum primos: Liam vero et pueros eius [Erasm. ac Victorius secundos, contradicentibus mss. ipsoque Hebraico textu. ---Pueros eius novissimos. Pro novissimos editiones veteres posuerunt secundos: manuscripti autem codices habent novissimos; nec immerito ita legunt, cum in ipso Hebraico contextu filii Liae positi sint abharonim, id est, posteriores ac novissimi, quemadmodum et filii Rachelis posteriores quoque feruntur positi. Quae lectio firmatur maxime Hieronymiana annotatione, qua statuit S. Doctor, non tres cuneos fecisse Iacob, sed duos tantum; nempe unum cuneum ancillarum cum parvulis suis, et alium Liae et Rachelis, quae liberae erant, cum filiis earum. MARTIAN.] novissimos, et Rachel et Ioseph novissimos, et ipse transivit ante eos. Non, ut plerique aestimant, tres turmas fecit, sed duas. Denique ubi nos habemus, divisit, Aquila posuit, [Hactenus editi ἡμίσυσεν, pro ἡμίσευσεν, quod praeferunt mss.] ἡμίσευσεν, id est, dimidiavit: ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alium Liae, et Rachel, quae liberae erant, cum filiis earum: primasque ire faceret ancillas, secundas liberas: ipse autem ante utrumque gregem, fratrem adoraturus occurreret.
2 (Vers. 17.) Et aedificavit ibi [Al. sibi] Iacob domum, et pecoribus suis aedificavit tabernacula: ideo vocavit nomen loci illius Tabernacula. Ubi nos tabernacula habemus, in Hebraeo legitur SOCHOTH. Est autem usque hodie civitas trans Iordanem hoc vocabulo in parte Scythopoleos, de qua in libro [Recensuimus supra column. 270.] Locorum scripsimus.
3 (Vers. 18.) Et venit Iacob Salem civitatem Sichem in terram Chanaan, cum venisset de Mesopotamia Syriae. Error oboritur, quomodo Salem, Sichem civitas appelletur, cum Ierusalem in qua regnavit Melchisedech, Salem ante sit dicta. [Unus Reginae mss. Aut itaque unius urbis utraque nominis est interpretatio, quod etiam, etc.] Aut igitur utraque urbs unius nominis est: quod etiam de pluribus Iudaeae locis possumus invenire: ut idem urbis et loci nomen in alia atque alia tribu sit; aut certe istam Salem, quae nunc pro Sichem nominatur, dicimus hic interpretari consummatam, atque perfectam: et illam quae postea Ierusalem dicta est, pacificam nostro sermone transferri. Utrumque enim, accentu paululum [Accentu paululum declinato, etc. Accentus ille litterae paululum declinatus, notatur hodie punctulo superiori dextro vel sinistro ad hunc modum . In lexicis tamen Hebraeis Salem cum punctulo in dextera parte litterae significat et consummatum et pacificum. Unde liquet veteres Hebraeos nonnihil discrepare et dissentire ab hodiernis. Confer ista cum nostra Apologia Hieronymi, et cum voce Sabee antea posita cap. XXVI, vers. 33. MARTIAN. ---Vide quae supra de Issa ad Genes, c. II, v. 23, et de Sabee in cap. XXVI, V. 33, ubi eadem recurrit difficultas, diximus. Hoc profecto liquet ex Hieronymo, litteram pro diversa significatione vocabuli, in quo erat, accentu olim fuisse distinctam. Recentiores Grammatici eam notam in punctum commutarint, quod alterutri eius litterae cornuum imponunt; tametsi in proposito nomine, vel integrum sonet, vel pacificum, punctum in dextero cornu hodie pingunt.] declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei, quod claudicantis femur Iacob ibi convaluerit, et sanatum sit: propterea eamdem civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.
Hieronymus HOME

bsb4610.143

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik